Epistola ad Colossenses*

Caput 1: Versus 12

Gratias agentes.Jam incipit dicere quod lex non prodest, sed nocet, et Christus ad omnia bona sufficit: quod inde potest sciri, cum ipse et alii apostoli (qui in legalibus fuerant) eis dimissis ad Christum confugerunt: Quasi dicat: Pro vobis oramus nos, gratias agentes Deo, ideo quia nos dignos facit, quod nunquam lex potuit.Dignos nos fecit.Non in lege, sedin lumine,id est per Deum qui est lumen de lumine, cujus gratia illuminamur. Velin lumine,id est in clara cognitione, a quo devians cadit in tenebras.Sortis.Voluntas Dei, in humano genere sors est apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per justitiam, etsi occultam.
(* Traductions européennes)